Tappensches Familienbuch (1889)/058

aus GenWiki, dem genealogischen Lexikon zum Mitmachen.
Zur Navigation springen Zur Suche springen
GenWiki - Digitale Bibliothek
Tappensches Familienbuch (1889)
Inhalt
<<<Vorherige Seite
[057]
Nächste Seite>>>
[059]
Familienbuch-Tappen.djvu
Hilfe zur Nutzung von DjVu-Dateien
Texterfassung: unkorrigiert
Dieser Text wurde noch nicht korrekturgelesen und kann somit Fehler enthalten.



Dicimus hoc, eheu. signum ominis esse sinistri!
Mitior esto DEUS nobis. peccasse fatemur,
Iram pone simul. poenas facilisque remitte.
TAPPIUS interea coelesti in sede quiescit,
Ostendunt ipsi sedes ubi Fata quietas.
Gratulor ergo tibi coelestia gaudia TAPPI.
Nos nostrasque vices doleo. pariterque revolro.
In terris, homo, dum vicis, perdiscito: vita
Si tua quod fragilis, celerique fugador Euro.
                                    Jacobus Gerhardt Superintendens
                                    Specialis in Wrissbergholtensen
                                          deproperabat.


Hermannus Tappius Jurium Doctor
ᾶνγραρραυδϋς:
Hic pius pater mortuus: O Di urnam.
Hinc vale illud extremum:
Hic pius ergo pater properâ sic morte peremtus?
Hic pius (heu dolor!) hic mortuus ergo pater?
Hic Patriae pater; hic populo, cum principe, Phoebo,
Cum Charisin, charus, Castalisinque pater?
Hic pater, hic. Themidos lumen sanctusgue sacerdos
Mortuus, et Peithus Eusebiesgue decus ?
O Di, tam tristem quo vultu cernitis urnam ?
O Di, queis urnam spargitis hanc lacrymis?
O Di, cum populo proceres hanc fletibus implent
Urnam, hanc progenies, hanc vidua atque boni.
Hanc egomet lacrymis, oculorum hanc imbre larabo,
Hei mihi, quod flecti his Parca severa negat!
O Di, vos urnae, quodque hac requiescit in urnâ
Atgue animae, in coelo, perpetuate decus,
Hue pimplea fides, huc vertat Suada medullam,
Mercurius citharam, Phoebus Apollo lyram.
Nos spargemus humum ciolis, restrosque loguemur,
His elegis, luctus, flebilibusgue sonis:
Tappius hic pius ille pater jacet: Illius ergo
Musa, Themis, Pietas, Suada, Minerra dolent.
Tu pater interea Tappi, pater optime, Tappi
Tu patriae, cum spes nulla salutis erat;
Tu pietas amor, Tu Justi cultor et aequi,
Tu cor dulce mihi, Tu mihi dulce Caput
In gremio laetare DEI! Tua repleat urbis,
Progenies, Solis sed tua fama domos!
et testificando moerore amimi, et affectu erga fautorem
et a pluribus annis amicum summum.
M. Barwardus Rhesius Ecclesiates Andreannus, hoc, quicquid
est valedictionis, tristi animo et calamo moliebar.