Tappensches Familienbuch (1889)/092
GenWiki - Digitale Bibliothek | |
---|---|
Tappensches Familienbuch (1889) | |
Inhalt | |
<<<Vorherige Seite [091] |
Nächste Seite>>> [093] |
Hilfe zur Nutzung von DjVu-Dateien | |
Texterfassung: unkorrigiert | |
Dieser Text wurde noch nicht korrekturgelesen und kann somit Fehler enthalten.
|
docendo perspicuitate, prompta, solida, et expedita in disputando Facilitate praeditus, quam pius, insigniter doctus et in officio fidelis atque industrius fuerit venerabilis noster Senior, omnes qui propius eum noverant nobiscum, quibus nihil horum incognitum est, uno ore confitebuntur. Sane si tria requiruntur in eo, qui medicinam facit, virtus, doctrina et fortuna, beatus noster Tappius absoluto perfectissimi Practici exemplo, quae singula plerumque sunt in singulis divisa, universa possedit. Pietatis enim exercitiis eum in modum vacabat, ut non modo a lectione sacri codicis, in quo sanctissima divinae veritatis et salutis nostrae mysteria divino digito nobis monstrantur, diurnos labores ordiretur et clauderet, sed et cuiusque hebdomadis integrum triduum sacris meditationibus consecraret. Fecit diuturna haec divinae voluntatis desideratio optimum virum adeo cautum et providum in omni morborum genere, ut summo studio caveret, ne quid committeret, quod officio optimi Medici repugnaret, vel cuius rationem conscientiae, domestico censori, non posset exactissimam reddere. Hinc in medicis consultationibus cunctis opem suam implorantibus talem se praestitit, prout non doctissimum modo, sed et Christiana charitate praeditum, et eiusmodi decebat medicum, qui non lucri spem, sed unice decumbentium salutem propositam sibi haberet. Quoties igitur malum arte potentius esse ea, quam longo usu acquisiverat, sagacitate praevidebat, cognatos aegri iuani spe et maiori sumptuum impendio desistere iubebat. De multiiuga eius doctrina et singulari in medendi facultate peritia, auditores eius atque discipuli loquunitur, quos ab eo tempore quo primum docere coepit innumeros habuit, in diversis Electorum ac Principum aulis celeberrimisque Germaniae civitatibus afflictissimis decumbentium rebus hodieque felici manu succurrentes. Multo autem certius et longe evidentius eandem demonstrant dissertationes de difficillimis artis medicae capitibus, accuratissimo stylo solidissime conscriptae, imprimis illae, quibus sensuum internorum laesiones explicavit earumque causas ac curationes sagacissime perquisitas in lucem protraxit, et ante quadriennium cum erudito orbe communicavit. Ut nihil nunc dicamus de tractatu, quo magnus hie Praxeos Antecessor medendi methodum complexus est, qui ut lucem propediem videat praestantissimi medicorum ingenti desiderio unanimiter exoptant. Fortunam denique integram et illibatam cumulantissimo rationis usu et experientiâ, vivâ magistrâ, in amplissima praxi partam, quis non summopere in eo mirabatur? Factum hinc est, ut Serenissimi Principes, Juliae huius Nutricii munificentissimi, summa viri huius in Academiam suam merita tanta prosequerentur gratiâ, ut maiorem expectare nemo nostrum auderet. Testantur de ea tot literae, Principum manu ad eum exaratae, principalis gratiae plenissimae. Quin Serenissimus Princeps ac Dominus, Dn. Augustus, Dominus quondam noster clementissimus, eum quem hodie lugemus non indignum iudicavit, quem ad sublimem Archiatri dignitatem eveheret. Quamvis vero diversis temporibus, non ab uno Electorum atque Principum ad hoc munus in aulas evocaretur, tamen studiorum, quorum suavis amor juvenilem animum occupaverat, dulcedine captus, in Academia senescere et studiosae iuventuti, cui natus sibi videbatur, ad extremum vitae diem prodesse maluit. Neutiquam tamen admiranda et curandis morbis peridonea experimenta, quae longo usu observarat, solis studiosorum commodis consecrabat, sed, fructum eruditionis communi utilitate metiens omnium ordinum hominibus opem suam implorantibus fidem, industriam et prudentiam summam non domi solum sed et foris, medicationum causa ad remotiora loca evocatus longe lateque excurrens, cumulantissime comprobavit. Erat enim Senioris nostri domus non in hac solum civitate, sed et in vicinis locis aegrotantum