Tappensches Familienbuch (1889)/250
GenWiki - Digitale Bibliothek | |
---|---|
Tappensches Familienbuch (1889) | |
Inhalt | |
<<<Vorherige Seite [249] |
Nächste Seite>>> [251] |
Hilfe zur Nutzung von DjVu-Dateien | |
Texterfassung: unkorrigiert | |
Dieser Text wurde noch nicht korrekturgelesen und kann somit Fehler enthalten.
|
Quin etiam illa ipsa ars, quae iu humani generis perniciem inventa videri possit, cum sit ad civilis vitae consociationem aeque necessaria ac salutaris, dici paucis non potest, quanto nunc perfectior sit, postquam aliquanto plenius, quam olim fieri poterat, Mathematicorum inventa sunt explicata.
Taceo nunc politiores hominum mores, tractabilioresque subjectorum sive in urbibus sive in vicis habitantium animos, ex quo suos liberalibus urtibus excultos, ex Academiis domum reduces receperunt. Postquam enim cum his, ad morum venustatem et vitae elegantiam institutis, municipales reliqui conversari coeperunt, non parum humanitatis et civilitatis ex hac consuetudine et usu trahentes, mitiores pedetentim mores induerunt.
Atque hoc, quod hactenus dixi, adeo conspicuum est, ut ipsae Gentes longinquae, ab elegantioribus artibus, quarum utilitatem naturali quadam coecitate stupidae non senserant, alienissimae, ex quo sapere sero didicerunt, non solum suos ad externa sapientiae verae quasi emporia miserint, sed etiam de fructu hujus instituti uberrimo penitus persuasae, liberales universarum artium bonarumque mentium officinas intra Imperii sui fines excitarint, munificentissimo salariorum auctoramento illis, qui his praeessent, undique convocatis.
Quod si ergo Populi ab humano cultu quondam remotiores tam cito, et unius alteriusve itineris experimento, quantum bonae litterae ad reipublicae felicitatem conferant, iuntellexerunt, ut liberalioris disciplinae officinas satis instructas excitari rebus suis consultum putarint: quid de illa Gente, quae non majori unquam cura pacis bellique negotia, quam artium praeclararum incrementa digna judicavit, aliud sperare fas erat, quam fore, ut ejusdem studio, favore, maguanimitate, impensis, solidae eruditionis proventus multis quotidie auctibus copiosior cerneretur.
Itaque Gloriosissimae Memoriae Rex et Elector, Georgius Primus, antequam hinc in Angliam ad Britannici Regni gubernacula tractanda viginti tres abhinc annos avocaretur, jam diu multum in eam incubuit curam, ut aliorum exemplo Electorum ac Principum, in Suis Ipse terris novam sedem, universis artibus accomodatam, compararet, quae coeli temperie, loci propinquitate et victus facilitate non incolas duntaxat Ipsius ditioni subjectos alliceret, sed exteris etiam, qui ingenii cultum expeterent, longinquioris taedium profectionis demeret aut levaret.
Dilatam demigratione in Angliam suscepta deliberationem, cum interea alia ex alia cura illam interpellasset, simillimus Divinis Magni Parentis virtutibus Filius Georgius Secundus, Augustissimus Rex Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae, Fidei Defensor, Dux Brunsvicensium et Luneburgensium, S. R. J. Archithesaurarius et Elector, Dominus noster longe Clementissimus, denuo ad animum revocavit.
Etenim quamvis primus a suscepta Magnae Britanniae Corona in Germaniam reditus sapientissimo consilio meditata supprimeret tantisper, dum omnia ad justam maturitatem disponerentur: tamen, cum luculentissimis Clementiae indiciis innotesceret, quam incredibili natalis soli amore Indulgentissimus Patriae Pater flagraret, vix quisque erat, quin ominaretur, Illum Terras Suas novo felicitatis genere, qualecunque id esset, venisse cumulatum. Nihil tum dictum, nihil auditum est de nova Academia: sed interjecto triennio, cum iterum foecundissima Regii adventus luce terrae Germanicae collustrarentur, nihil prius, nihil antiquius habitum est, quam ut condendae Universitatis privilegia a Serenissimo et Invictissimo Principe ac Domino, Domino Carolo VIto, Imperatore semper Augusto, rite impetrarentur. Quorum spes hand dubia postquam facta erat, exposito, qua in Suos Rex Clementissimus est voluntate, Provinciarum Proceribus consilio, cognitaque vicissim eorum voluntate, statim de privilegiis Regiis amplissimis cogitatum est, quae Imperatoriis adjuncta docentium aeque ac discentium studia magis inflammarent.
Ergo dum id agitur strenue, quod ad Academiam condendam necessarium habebatur, dum impetratis privilegiis Caesareis Regia litteris consignantur, dum basilicae Academiam hospitio excepturae instaurantur, dum aedes docentium commoditati inserviturae reficiuntur, dum alia loca solemnibus animi et corporis exercitiis aptantur, dum cives monentur de aedificiis suis studiosorum advenarum habitationi comparandis, dum incipit mandatum opus fervere, ecce, revera constituitur nova Academia: adsunt vocati ad publice privatimque docendum Viri cultissimae eruditionis laude, docendi vero dexteritate, nec