Historische Beschreibung der Münsterkirche und der Heiligthums-Fahrt/209

aus GenWiki, dem genealogischen Lexikon zum Mitmachen.
Zur Navigation springen Zur Suche springen
GenWiki - Digitale Bibliothek
Historische Beschreibung der Münsterkirche und der Heiligthums-Fahrt
<<<Vorherige Seite
[208]
Nächste Seite>>>
[210]
Quix Aachen-Muensterkirche.djvu
Hilfe zur Nutzung von DjVu-Dateien
Texterfassung: korrigiert
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Bevor dieser Text als fertig markiert werden kann, ist jedoch noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.



duorum, provisorum pro tempore existentium, nec non praedicti Regalis capituli, si contingeret, provisores in defectu esse.

      Provisores autem post fundatoris obitum, si superstites fuerint, ipso facto erunt, Rmus. Dnus. Joannes Bock, Abbas Rhodendis, et amplissimi Dni, Henricus Coex, et Guilielmus Wild canonici saepe dictae Regalis Ecclesiae, ea lege, ut siquis horum ante fundatorem obierit, alium in ejus locum fundator de gremio Regalis capituli, ipsi vero post fundatoris obitum de dicto gremio eligent quartum, qui in locum proxime ex tribus ipsorum morituri ipso facto succedat, et simul cum duobus reliquis iterum eligat quartum proxime successurum, et sic ulterius, ut hoc pacto obtineatur, constitui semper tales provisores, quales maxime convenit, viros scientia, prudentia, charitate praeditos, qui non humano favore vel respectu, sed divinae glorio studio, et salutis animarum zelo ferantur.

      Toties quoties ante dicta fundatio vacabit, praedictus dnus. fundator in vita sua, ipso autem é vivis sublato D.D. provisores pro tempore existentes eligent virum qualificatum ut supra, literatum, zelosum, et exemplarem, quem coram Deo ad id maxime idoneum judicabunt, (Praeferendo caeteris paribus fundatoris agnatum et cognatum) quod quidem a judicio ipsorum plane dependebit, ita ut super eo impugnari non possint: cumque sic electum praesentabunt Rdo. capitulo, ut ad chorum admittatur et installetur.

      Quodsi autem irreperet in antedictam scholam aut domum earumque directionem et administrationem futuris temporibus abusus aut scandalum; tali in casu erit penes fundalorem, et ipso vita functo penes D.D.