Beiträge und Material zur Geschichte der Aachener Patrizier-Familien, 1. Band/021

aus GenWiki, dem genealogischen Lexikon zum Mitmachen.
Zur Navigation springen Zur Suche springen
GenWiki - Digitale Bibliothek
Beiträge und Material zur Geschichte der Aachener Patrizier-Familien, 1. Band
<<<Vorherige Seite
[020]
Nächste Seite>>>
[022]
Fürth Aachener-Patrizier-1.djvu
Hilfe zur Nutzung von DjVu-Dateien
Texterfassung: unkorrigiert
Dieser Text wurde noch nicht korrekturgelesen und kann somit Fehler enthalten.


Ego vero notarius subscriptus, quod iusta petenti non est assensus denegandus considerans et perpendens, et ob preces ac dicti Godefridi requestam prefatum Jacobum ad testimonium de prefatis causis ac aliis per me ab ipso Jacobo inquirendis perhibendum in presencia testium subscriptorum, in absentia tamen dicti Godefridi de Eychorn, prefatum Jacobum, prius tamen ab ipso Jacobo suo iuramento recepto, examinavi et audivi. Juravitque dictus Jacobus suis digitis erectis per deum et omnes sanctos eius [1] de premissis omnibus ac aliis, que ab ipso quererem, dicere veritatem. Item interrogatus dictus Jacobus sub ... sub iuramento prestito respondit, quod non sciret ad quem rinem magne excubie quando Godefridus Proefft extra consilium Aquensem excludebatur facte et etiam excubio in vigilia sacramenti habite et ordinate fuissent, nisi quod domini urbis Aquensis illas fieri procurassent et ordinassent. Item interrogatus respondit, quod eodem mane, antequam dictus Godefridus Proefft extra consilium excludebatur, ipso teste in dicto consilio presente, idem Godefridus Proefft in pleno consilio se satisfacturum obtulit in casu quo reperiri posset in aliquo contra consilium deliquisse, quod tamen sibi Godefrido minime prodesse potuit quoniam ipsum Godefridum extra consilium excluserant. Item interrogatus respondit, quod dici audivisset multas excubias ante domos dictorum Godefridi de Eychorn et Godefridi Proefft fuisse factas, ob quid tamen facte fuerant penitus ignoravit, quodque etiam in consilio Aquensi, in quo sepe presens extitit, non conclusum et initum fuerat, omnes prefate quod excubie fieri deberent. Item interrogatus respondit, quod dicti Godefridus de Eychorn et Godefridus Proefft novum regimen in Aquisgrani inchoatum non incepissent neque etiam illius novi regiminis essent causa, culpa et origo, quodque etiam dictus loquens testis aliud dici non audisset neque scieret quam quod dicti Godefridus et Godefridus libenter commune bonum vidissent civitatis. Item interrogatus respondit, quod dictus Godefridus de Eychorn libenter in consilio Aquensi de suis officiis computum fecisset, et quod duabus aut tribus vicibus ipso teste ibidem presente fuit impeditus, ita quod computacionem minime potuit terminare. Item interrogatus respondit, qualiter quidam Johannes Bendel bene tribus ad istum loquentem testem vicibus venisset seque dictus Bendel a dominis Aquensibus missum dicebat esse et fuisse, dictusque Johannes Bendel eidem loquenti testi dixerat, ut ipse testis ad dominos Aquensis veniret civitatis et ad locum ubi sibi diceretur,


  1. Im Originale zwischen eius und de eine gebogene Linie auf einer Rasur.